Latin
272
Robert Boyle, Chymista scepticus 272-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sulphuris, quantumque Mercurii sit capiendum ad Pullum vel Peponem formandum? &hoc si sciverimus, quodnam illud sit Principium, quod disponit haec Ingredientia, struitque (verbi causa) ejusmodi Liquores, ut sunt Albumen, &Vitellus, in talem Texturarum varietatem, quae ad Ossa, Venas, Arterias, Nervos, Tendines, Plumas, Sanguinem, aliasque Pulli partes formandum requiritur; neque ad formandum modò singulos artus, sed ad eos unà connectendum, ea ratione, ut id Animalis illius, quod ex iis debet constare, perfectioni quam maximè congruat?