# Chymista scepticus 272-3

Robert Boyle, Chymista scepticus, 272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/272-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/272-3

Sulphuris, quantumque Mercurii sit capiendum ad Pullum vel Peponem formandum? & hoc si sciverimus, quodnam illud sit Principium, quod disponit haec Ingredientia, struitque (verbi causa) ejusmodi Liquores, ut sunt Albumen, & Vitellus, in talem Texturarum varietatem, quae ad Ossa, Venas, Arterias, Nervos, Tendines, Plumas, Sanguinem, aliasque Pulli partes formandum requiritur; neque ad formandum modò singulos artus, sed ad eos unà connectendum, ea ratione, ut id Animalis illius, quod ex iis debet constare, perfectioni quam maximè congruat?

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
