# Chymista scepticus 273-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 273. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/273-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/273-2

Si quis enim dixerit, tenuiorem aliquam & subtiliorem hujus, vel illius, vel omnium Principiorum Hypostaticorum partem munere Directricis in toto hoc negotio fungi, Architectumque in tota hac elaborata structura agere, is ansam suggerit rursum sciscitandi, quaenam proportio, quisve modus Trium Nimorum Mixturae, Architectonicum hunc Spiritum suppeditarit, & quodnam Agens peritam adeò ac felicem mistionem pararit? Atque ad hanc quaestionem Responsio, si quidem Chymici intra Aria sua Principia se cohibuerint, iisdem cum Responso ad periorem dato incommodis erit obnoxia. Et nisi falcem immitterem in Thema cujusdam ex amicis nostris hic praesentis, facilè urgere possem Vulgaris Chymicorum Philosophiae Imperfectiones, tibique ostendere, conatum per Tria ipsorum Principia explicandi, non dicam, omnes abstrusas Proprietates Corporum Mixtorum, sed vel obvia ejusmodi, & magis familiaria Phaenomena, ut sunt Fluiditas, & Firmitas, Colores & Figurae Lapidum, Mineralium aliorumque Corporum Compositorum, Nutritio sive Plantarum, sive Animalium, Ponderositas Auri, vel Argenti Vivi, cum Vino, Vinive Spiritu, comparata: hunc, inquam, conatum, rationem horum reddendi (ut omittam sexcenta alia, explicatu aequè difficilia) ex ulla Trium Ingredientium Simplicium proportione, tendere multò verisimilius ad prosternendam Chymicorum eorumque Hypothesi existimationem, quam ad solertiveritatis investigatori satisfaciendum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
