Latin
CHYMISTAE SCEPTICI
Robert Boyle, Chymista scepticus 274
Unproofread scanNot analysed yet
Verum (intercedit Eleutherius) haec Objectio non magis Chymicorum Tria, quam, peripateticorum Quatuor Elementa videtur ferire; &sanè quamlibet ferè aliam Hypothesin premit. quae ex ullo Determinato Materialium Ingredientium numero sibi sumit Naturae Phaenomenon rationem reddere. Et Doctrinae Chymicorum de Tribus Principiis usum quod attinet, non esse opus arbitror, ut à me edocearis, magnum ejus Hyperaspisten, eruditum Seunertum, insignem hunc Trium Primorum usum assignare, posse scilicet ab iis, ceu proximis, maximeque genuinis Principiis, deduci, ac demonstrari, Proprietates, quae Mixtis Corporibus insunt, quaeque proximè (ut ipsi loquuntur) ab Elementis deduci nequeunt. Atque hoc, inquit, praecipuè apparet, quando inquirimus Proprietates, &Vires Medicamentorum. Ac novi ego, (pergit Eleutherius) Personam induisti Hermetica Doctrina Oppugnatoris, non excussurum adeò ingenitam tuam consuetamque Aequitatem, ut te cohibeat, ne agnoscas, Philosophiam Notionibus ac Derectionibus Chymicorum plurimum debere. Si Chymici, quos loqueris, (regerit Carneades) ejus fuissent modestiae, prudentiaevae, quae ipsos induxisset, Opinionem suam de Tribus Primus ceu Notionem proponere, inter alias utilem ad augendum cognitionem Humanam, plus gratiarum, minus Oppugnationis nostrae meruissent: verum, cum in Re, quam sibi sumunt praestitisse, non tam id agant, ut notionem aliquam in incrementum Philosophiae conferant, quam ut hanc Notionem (paucis aliis minoris momenti comitatam) pro ipsa Philosophia Nova venditent; quinimo, cum tantoperè de hoc suo conceptu glorientur, ut celebris Quercitanus scribere non dubitet, si quam maximè certa ipsius Tribus Principiis doctrina sufficienter esset, intellecta, examinata, &exculta, eam facilè caliginem, mentes nostras obtenebrantem, esse dissipaturam, claramque lucem, tollentem omnes difficultates, illaturam; hac Schola quippe suppeditante Theoremata, &Axiomata irrefragabilia, quaeque citra controversiam à Judicibus, studio partium non laborantibus, sint admittenda, atque etiam adeò utilia, ut necessitate nos eximat, dam Corpora (ut suprà arguebam) quaenon obstante ulla re in contrarium allatavel paucioribus, vel pluribus, quam praecisè quinque, Substantiis similaribus constant: sed in Regno Minerali vix ullum datur Concretum, quod ostensum fuerit adaequatè esse divisibile in Quinque talia Principia, seu Elementa, nec pauciora, uti haec Opinio ex eo numero quodlibet. Corpus Mixtum vult constare.