# Chymista scepticus 276

Robert Boyle, Chymista scepticus, 276. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/276

Ac licet haud invitus largiar, incongruitatem, quam Hypothesi Chymicorum imputo, nonnisi eandem esse cum illa, quae adversus istam de Quatuor Elementis, compluraque alia Dogmata à Viris doctis propugnata, potest objici: quia tamen sola est Chymicorum Hypothesis, quam nunc examino, non video, qua, si quidem quod ipsi imputo verum sit incommodum, vel id esse desinat, vel ego id ei improperare ideò dubitem, quod aliae Theoriae aequè sint illi, ac Hermetica, obnoxiae.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
