Latin
277
Robert Boyle, Chymista scepticus 277
Unproofread scanNot analysed yet
Non scio enim, cur Veritas ideò minus sit Veritas existimanda, quod errorum varietatem possit avertere. Tibi sum obstructus (pergit Carneades, paululùm subridens) pro benigna sententia, quam tibi visum fuit de Aequitare mea aperire, dummodò nihil delitescat in recessu. Sed non est opus, ut vel pelliciar Artificio, vel inviter Lenociniis verborum, ad magnam illam utilitatem agnoscendum, quam operae Chymicorum utilis Scientiae amantibus attulere: nec vel hac occasione Arrogantia eorum meam inhibebit Gratitudinem. Verum enimverò, cum aequè examinatum eamus Doctrinae eorum Veritatem, quam industriae Meritum, teneor, quatenus investigo priorem, responsionem continuare, si quidem personae, quam indui, provincia, prout par est, velim defungi; tibique dicere, me, quando agnosco Spagyricorum laborum in Physicis utilitatem, id propter Experimenta, non propter Speculationes eorum, facere: mihi quippè videtur, ipsorum Scripta, uti Furnos, aequè fumum ac lucem suppeditare; paulumque minus obscurare quaedam subjecta, quam alia illustrare. Ac licet invitus adducar, ut negem, difficilè cuiquam esse, perfectionem in Physicis sibi parare, qui in Chymicis sit hospes; vulgares tamen Operationes, &praxis Chymicorum, ferè ac literas Alphaberi respicio; sine quarum cognitione difficilè fuevit aliquem eradere Philosophum; cum tamen illa cognitio longè admodum absit, ut Talem quem praestet.