# Chymista scepticus 280

Robert Boyle, Chymista scepticus, 280. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/280

Et sanè, juxta eos, Aqua in eo praedominans esse Elementum potest, cum videamus, complura Corpora, quae Distillationis adminiculo Liquores largiuntur, ipsorum Capiti Mortuo pręponderantes, non tamen ex magna satis Liquoris copia constare, ut fluant. Si tamen quaeratur, undè tanta Argenti Vivi ponderositas proveniat, respondetur, ex Terra esse, quae in eo abundat. Sed cum, juxta ipsos, constare etiam debeat ex Aëre, & partim ex Igne, quae levia esse Elementa affirmant, undè, quaeso, sit, quod tantum praeponderat ejusdem molis Terrae, licet ea, ad poros aliasque cavitates implendum, in massam cum Aqua, quam & ipsam grave esse Elementum concedunt, compingatur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
