Latin
284
Robert Boyle, Chymista scepticus 284
Unproofread scanNot analysed yet
Adeò ut (quod inferre liceat in transitu) non videatur, Chymicos in sua de Qualitaribus, &respectivis earum Principiis Doctrina ἀκριβείαν adhibuisse, cum &Qualitates diversas derivent ab uno Principio, &eandem Qualitatem omnibus fere Principiis suis, aliisque insuper Corporibus, adscribere teneantur. Atque hoc dixisse sufficiat de primo illo, quod Sennertus vester absque sufficienti probatione sumit pro concesso: atque, ut hoc obiter adjiciam (pergit Carneades) discere hinc licet, quid de illo Argumentationis modo sit judicandum, quo ferox ille Aristotelicorum adversus Chymicos Hyperaspistes, Anthonius Guntheruus Billichius, utitur, quando probandum sibi sumit contra Begninum, non modò quatuor Elementa immediatè concurtere ad unumquodque Corpus Mixtum constituendum, eique &inesse, &post dissolutionem ab eo obtineri posse, sed &Tria Primapsa, in quae Chymici Mixta Corpora solent resolvere, singula manifestò suam ex quatuor Elementis compositionem prodere.