# Chymista scepticus 284

Robert Boyle, Chymista scepticus, 284. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/284

Adeò ut (quod inferre liceat in transitu) non videatur, Chymicos in sua de Qualitaribus, & respectivis earum Principiis Doctrina ἀκριβείαν adhibuisse, cum & Qualitates diversas derivent ab uno Principio, & eandem Qualitatem omnibus fere Principiis suis, aliisque insuper Corporibus, adscribere teneantur. Atque hoc dixisse sufficiat de primo illo, quod Sennertus vester absque sufficienti probatione sumit pro concesso: atque, ut hoc obiter adjiciam (pergit Carneades) discere hinc licet, quid de illo Argumentationis modo sit judicandum, quo ferox ille Aristotelicorum adversus Chymicos Hyperaspistes, Anthonius Guntheruus Billichius, utitur, quando probandum sibi sumit contra Begninum, non modò quatuor Elementa immediatè concurtere ad unumquodque Corpus Mixtum constituendum, eique & inesse, & post dissolutionem ab eo obtineri posse, sed & Tria Primapsa, in quae Chymici Mixta Corpora solent resolvere, singula manifestò suam ex quatuor Elementis compositionem prodere.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
