# Chymista scepticus 29

Robert Boyle, Chymista scepticus, OUPNIMVCIOIPMESICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/29

Spe igitur ductus, te, cum ad disceptationis nostrae partem ventum fuerit, in qua quae ad hoc subjectum considerandum pertinent, tractanda sunt, recordaturum quae modo dixi, meque pro tempore potius supponere, quam penitus concedere ejus, quod in dubium vocavi, veritatem, ad aliam Objectionem transibo. Atque cum exindè Elentherius ipsi promitteret, non fore se opportuno tempore factae ab ipso declarationis immemorem. Mecum igitur (inquit Carueades) reputo proximo loco, nonnulla esse corpora unde haud facilè probabit Themistius, quatuor, ut ipse vult, per ignem elici Elementa posse. Et fortè molestus ipsi fuero, si rogem, quis Peripateticorum ostendere nobis queat (non dicam omnia quatuor Elementa, foret quippe nimis rigidum hoc postulatum, sed) unicum eorum, quocunque demum ignis gradu ex Auro elicitum. Neque putes, Aurum esse unicum in Natura corpus, quod ingenium fatigaret Sectatoris Aristotelis, qui quidem ulteriorem progressum non fecerit, in Elementaria corpora per ignem dissolvendi, cum, quantum quidem observare mihi hactenus licuit, tum Argentum, tum Talcum Venetum exustum, & Concreta quaedam alia, quae hic indicare non attinet, adeò fixa unt, ut ullius eorum in quatuor Heterogeneas substantias reductio labor fuerit nimis hactenus arduus, non modo discipulis Aristotelis, sed & Vulcani, saltem dum posteriores ignem solum ad facienllum Analysin adhibuere.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
