# Chymista scepticus 290

Robert Boyle, Chymista scepticus, 290. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/290

Et sanè, si nobiscum reputanter, quam exiguae disparitatis causa Peripatetici haec Symbolizantia Corpora, Aërem & Ignem, duo Elementa distincta constituant, perpendamus etiam, Salinam Cinerum partem penetranti admodum sapore praeditam, facileque in Aqua solubilem esse; cum pars eorundem Cinerum altera sit insipida, inque illo ipso Liquore indissolubilis; ne addam, unam Substantiam opacam esse. alteram verò nonnihil diaphanam, neque, quod in diversis rebus aliis discrepant; si haec consideremus, inquam, vix existimabimus, ambas has Substantias Elementarem Terram esse. Et quod attinet objectionem illam, Salinum earum Saporem Effectum duntaxat esse Incinerationis, Adustionisque; alibi plenè ei fuit responsum, cum à Themictio fuit proposita; ubi & adversus ipsum probatum fuit, utut insipida Terra forte Additamentorum beneficio in Salem commutari queat, non tamen esse vero simile, id solius Ignis ope posse nosse praestari. Videmus quippe, quando Aurum & Argentum depuramus Agne. quibus ea urgere possumus, intensissimos ipsis ne minimum quidem Salsedinis saporem conciliare.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
