# Chymista scepticus 294

Robert Boyle, Chymista scepticus, 294. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/294

Hac verò Suppositione fundamentali jam eversa, quidquid ei superstructum cum ea corruat sua sponte, necessum est. Verùm ulterius animadverto, Chymieos (quantum ego quidem deprehendi) longè abesse, ut per ullum ex Tribus ramis explicare istas Qualitates valeant, quas primario ad illud pertinere, inque Corporibus mixtis ab eo deducere obtendunt. Verum est quidem, ejusmodi Qualitates per quatuor Elementa explicari non posse; sed non ideò sequetur; ipsas per tria Principia Hermetica posse. Atque hoc est illud ipsum, quod imposuisse Chymicis videtur, estque sanè solennis admodum inter plurimos disputanter error, qui arguunt; ac si non nisi duae Opiniones circa eam difficultatem esse possent, de qua contendunt; proindeque inferunt, si Adversariorum opinio sit erronea, suam esse necessariò veram; cum complures, maximè in rebus Physicis quaestiones admittere tot Hypotheses differentes queant, ut valdè foret inconsultum & fallax (nisi ubi Opiniones praecisè sunt Contradictoriae) unius Veritatem ex falsitate alterius concludere.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
