# Chymista scepticus 297-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 297. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/297-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/297-2

Ac supposito, verum esse, Sal & Sulphur esse Principia, ad quae haec illave Qualitas peculiariter possit referri, attamen quamvis ille, qui nos hoc docet, doceat nos aliquud de illa Qualitate, tamen aliquid tantummodò nos docet. Non enim certò nos docet illud, quod ulla ratione follicito Veritatis investigatori possit satisfacere. Quid enim mihi prodest nosse, talem Qualitatem in tali residere Principio Elementove adum Causam istius Qualitatis, & productionis atque operationis illius modum penitus ignoro? Quantillum est. quo mea de Gravitate scientia cognitionem Vulgi excedit, si novi duntaxat, Mixtorum Corporum ponderositatem ab ea, quae in Terra est, illa componente, proficisci, nec novi, quare Terra sit ponderosa? Et quantulum est, quod Chymicus Philosophum de Natura Purgationis docet, si affirmat tantummodo, Purgantem medicamentorum virtutem in ipsorum Sale residere?

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
