# Chymista scepticus 300-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, PARADOXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/300-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/300-2

Curatorem, funduntur, elicitae, ad summum non sint nisi istiusmodi composita Salia (mixta nempe cum Oleo, & Spiritu, & Terra, qualia Tartarum, & complura alia Vegetabilis Regni subjecta largiuntur;) & cum etiam Argentum Vivum, praecipitatum vel cum Auro, vel sine Additione, in pulverem, esse soleat vehementer satis Cathaeticum, licet Chymici nec dum probaverint Auro, vel Mercurio ullum omninò Sal inesse, multò minùs ullum Sal purgans: praeter hoc, inquam, quantillum id mihi conducit, nosse, esse Salem Rhabarbari (exempli gratia) qui purgat, si eum non ut Salem purgare reperio; cum vix ullum Sal Elementare in parva quantitate sit Catharticum; atque si nescio, quomodo. Purgatio in generali in humano Corpore efficiatur? Verbo dicam, uti aliud est, nosse alicujus aedes, aliud verò, esse ipsi familiarem, ita aliud esse potest, subjectum nosse, in qua aliqua qualitat praecipuè residet, aliud autem, verum qualitatis ipsius conceptum & cognitionem habere. Jam verò id, quod ego rationem esse arbitror istiusmodi Chymicae Doctrinae defectus, eadem est, ob quam Aristotelicam diversasque alias Theorias ineptasenistimo Origini Qualitatum explicandae.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
