Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 301-2
Unproofread scanNot analysed yet
Pronus quippè sum credere, explicari nunquam posse Naturae Phaenomena, quamdiu homines ea conantur ex praesentia tantum &proportione talium vel talium Ingredientium Materialium deducere, taliaque Ingredientia Elementave ut Corpora in statu quietis considerant: cum revera maxima pars affectionum materiae, proindeque Naturae Phaenomenum; ex motu ac structura exiguarum Corporum partium videatur dependere. A motu quippè est, quod una pars Materiae agit in aliam; estque utplurimum textura Corporis, quod partes moventes feriunt, quae motum &impressionem modificat, cumque eo ad productionem istorum effectuum, qui praecipuam constituunt Physicorum Thematis partem, concurrit. Verum (aio Elentherius) non obstantibus his omnibus, arbitror Ego; te aliquam ejus, quod in Trium Principiorum gratiam à me adducebatur, partem sine responso dimisisse. Nil enim eorum omnium quae dixisti, impediet, quo minus haec fit utilis Detectio, quod, cum in Sale unius Concretis in Sulphure alterius, Mercurioque tertit, virtus Medica resideat, istud Principium à caeteris sit separandum, ibique desiderata facultas quaerenda. Nunquam negavi (reponebat Carneades) Notionem de Tribus Primis usum aliquem habere posse, sed (pergit subridens) ex eo, quod jam pro ea allegas, duntaxat apparebit, Pharmacopaeis potius quam Philosophis eam utilem esse; cum sufficiat Illis, res posse Operantes parare, cum res ab His spectata sit cognitio Causarum.