# Chymista scepticus 302

Robert Boyle, Chymista scepticus, 302. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/302

Primo enim, non mex sequitur, si Purgans aliave virtus simplicis alicujus medicamenti facilè potest extrahi Aquae Spiritusve Vini adminiculo, eam in Sale vel Sulphure Concreti residere. Quoniam, nisi Corpus prius fuerit ab Igne, aliquove alio potenti Agente resolutum, ut plurimum in Liquoribus à me nominatis largietur potius subtiliores partes compositas sui ipsius, quam Elementares. Uti supra notabam, Aquam non modò pura Salia dissolvere, sed & Crystallos Tartari, Gummi Arabicum, Myrtham, aliaque Corpora Composita. Uti etiam Spiritus Vini non modò dissolvit purum Sulphur Concretorum, sed totam etiam Substantiam complurium Corporum Resinosorum, ut sunt Benzoin, Gummosae partes Jallapi, Gummi Lacca, aliaque Corpora, quae perfectè Mixta censentur. Videmusque, Extracta, vel Aquae vel Spiritus Vini ope parata, simplicis Elementarisque Naturae non esse, sed Massas, ex Corpusculis solutioribus, partibusque Concretorum, undè sunt elicita, subtilioribus constantes; cum per distillationem in plures Substantia. Elementares dividi queant.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
