Latin
303
Robert Boyle, Chymista scepticus 303
Unproofread scanNot analysed yet
Proximè consideremus, etiam quando intervenit Chymica per Ignem Analysis, rarò in Salino Sulphureove Principio, qua tali, desideratam Concreti virtutem stabulari 3. sed qua Sal, vel Sulphur illud Titulare est Corpus adhuc mixtum, quamvis Salina Sulphureave Natura in ipso praedominetur. Si enim in Resolutionibus Chymicis separatae Substantiae pura essent simpliciaque Corpora, naturaeque perfectè Elementaris, nullum eorum foret pluribus virtutibus specificis praeditum, quam alterum, eorumque qualitates aequè parum ac qualitates Aquae discreparent. Atque liceat mihi hoc adjicere in transitu, etiam Illustres Chymicos meam patienter susti nuisse reprehensionem, eò quod nimium essent in purificandis rebus nonnulli, quas Ignis ope ex mixtis Corporibus obtinent, diligentes. Quamvis enim ejusmodi perfectè purificata Corporum Ingredientia nostro intellectui fortè magis satisfaciant; alia tamen utiliora saepè sunt nostrae Vitae, Chymicarum ejusmodi Productionum efficaciamaximè dependente ex eo, quod de Corporibus, undè separatae sunt, retinent, vel quod ex novis Dissipatorum inter se associationibus, lucrantur; cum, si merè enent Elementares ipsarum usus comparatè valdè tenues forent; virtutesque Sulphurum, Salium, aliorumque ejusmodi Substantiarum ejusdem denominationis, omninò eaedem.