Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 303-3
Unproofread scanNot analysed yet
Videmusque, Extracta, vel Aquae vel Spiritus Vini ope parata, simplicis Elementarisque Naturae non esse, sed Massas, ex Corpusculis solutioribus, partibusque Concretorum, undè sunt elicita, subtilioribus constantes; cum per distillationem in plures Substantias Elementarea dividi queant. Proximè consideremus, etiam quando intervenit Chymica per Ignem Analysis, rarò in Salino Sulphureove Principio, qua vali, desideratam Concreti virtutem stabulari; sed qua Sal, vel Sulphur illud Titulare est Corpus adhuc mixtum, quamvis Salina Sulphureave Natura in ipso praedominetur. Si enim in Resolutionibus Chymicis separatae Substantiae pura essent