Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 307-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cui hoc tempore aliud exemplum non adjiciam, quam quod nobis suppeditatur à Succino; quod, dum Corpus remanet integrum, virtute pollet Electrica, plumas, stramen, similiaque talia Corpora attrahendi; quam facultatem nunquam deprehendere potui neque in ejus Sale, neque Spiritu, neque Oleo, vel in illo Corpore, quod aliquando per divisorum illius Elementorum reunionem parabam: nullo quippe horum talem texturam habente, quali Concretum integrum instructum erat. Et utur Chymici tales vel tales proprietates ex hac illave Componentium Principiorum suorum proportione audacter deducant; in Concretis tamen, quae hoc vel illo Ingredienti abundant, non tam semper virtute praesentiae illius, neque ejus abundantiae sit, quod Concretum instructum est facultate talia vel talia Effecta praestandi; quam ratione peculiaris Texturae, qua istud aliaque Ingredientia, determinato modò in unum Concretum associata, instructa sunt, (quamvis fortè talis proportio Ingredientis istius magis, quam alia, conveniat ad Corpus ejusmodi constituendum.