Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 309-2
Unproofread scanNot analysed yet
Plumbum, absque ullo additamento, ac varia duntaxat Ignis applicatione, colorem suum possit amittere, &caesium interdum, interdum flavescentem, aliquando rubrum, alinando Amethystinum colorem acquirere, &postquam hosce, ac plures forsan alios permeavit, rursus colorem suum Plumbeum recuperare, inque Corpus splendens reduci: quod etiam hoc Plumbum, Metallum adeò flexile, ad fragilitatem Vitri possigredigi, &mox ad pristinam suam flexilitatem ductilitatem que remitti: quod insuper idem Plumbum, quod Microscopii ope Corpus ex omnium opacissimis deprehendo, ad eleganter transparens vitrum queat reduci, undè tamen ad priorem naturam opacam reverti possit; totumque hoc, ut dixi, absque ullius extranei Corporis additione, beneficio duntaxat modi methodique Igni illud exponendi. Verum (inquit Carneades) postquam jam tantum molestiae tibi facessivi, tempus monet, ut facta promissione, me confestim ci finem impositurum, te reficiam. Atque. ut fidem liberem, ex omnibus, quae hactenus tecum disserui, nonnisi unicam hanc Propositionem, Corollarii vice deducam: Etiamnum dubitationi locum esse, Determinatus ne sit Numerus Elementorum, an minus vel, si mavis, Compositane omnia Corpora ex eodem numero ingredientium Elementarium vel Principiorum materialium constent, an minus: Hoc cum nonniuisit praegressae Dissertationis illatio, ei probandae diu immorari opus non erit; praecipuas igitur probationes ejus duntaxat innuam, Teque, quoad Particularia, ad superius jam tradira remittam.