Latin
310
Robert Boyle, Chymista scepticus 310-3
Unproofread scanNot analysed yet
Primo igitur logo, ex eo, quod tam fuse jam fuit dissertatum, constare potest, Experimenta sive à Peripateticis, sive Chymicis Vulgaribus afferri solita, quibus demonstrent, omnia Corpora Mixta praecisè ex quatuor Elementis, vel ex tribus Principiis Hypestaticis componi non id evincere, ad quod probandum allegantur. Quodque reliqua spectat communia argumenta, quae à Ratione ducta obtenduntur in Aristotelica Hypotheseus gratiam (Chymici quippe penitus ferè niti solent Experimentis) ea communiter Suppositionibus adeò absonis vel precariis insistunt, ut cuivis perindè omnino facilè sit &aequum. ea rejicere, ac est iis, qui illa pro concessis sumunt, ea asserere, cum revera ea omnia tam sint indemonstrabam, ac est indè inferenda Conclusio; ac nonnulla eorum adeò elumbis &improbabilia, ut facilis admodùm sit oporcet adversarius, qui lubem ea possit admittere, &aequè imperitus, qui ad faciendum queat compelli.