# Chymista scepticus 319-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, PARADOXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/319-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/319-2

Hoc in multis hominibus est manifestum, qui, dum Infantes erant, solo Lacte alebantur, postea Carne, Piscibus, Vino, aliisque Corporibus perfectè Mixtis nutriuntur. Id etiam videre est in Ovibus, quae in quibusdam Anglicis nostris Dania, sive Planitiebus, valdè pinguescunt, gramine pastae, omnique ferè potu destitutae: atque evidentius adhuc in Termitibus, qui nascuntur, & ad plenam suam magnitudinem intra Pomorum, Pirorum, similiumque Fructuum pulpam augescunt. Videmus etiam, stercora, Mixto Sale abundantia, multò celerius incrementum Frumento aliisque Vegetabilibus conciliare, quam Aqua sola praestaret. Atque asseveratum mihi fuit à viro talium rerum expertissimo, interdum quando, ad Plantas quasdam ex esculentarum genere valdè maturandum, Terra stercorata, cui implantatae erant, nimis esset pinguefacta, ipsam Plantae Substantiam sapore stercoris fuisse imbutam. Adhaec conside. ita dudum locum illum invisum ibant, mihi dono dabant, quos ipsi indè asportaverant.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
