# Chymista scepticus 319-3

Robert Boyle, Chymista scepticus, PARADOXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/319-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/319-3

Hoc in multis hominibus est manifestum, qui, dum Infantes erant, solo Lacte alebantur, postea Carne, Piscibus Vino, aliisque Corporibus perfectè Mixtis nutriuntur. Id etiam videre est in Ovibus, quae in quibusdam Anglicis nostris Dunam, sive Planitiebus, valdè pinguescunt, gramine pastae, omnique ferè potu destitutae: atque evidentius adhuc in Termitibus, qui nascuntur, & ad plenam suam magnitudinem intra Pomorum, Pirorum, umiliumque Fructuum pulpam augescunt. Videmus etiam, stercora, Mixto Sale abundantia, multò celerius incrementum Frumento aliisque Vegetabilibus conciliare, quam Aqua sola praestaret. Atque asseveratum mihi fuit à viro talium rerum expertissimo, interdum quando, ad Plantas quasdam ex esculentarum genere valdè maturandum, Terra stercorata, cui implantatae erant, nimis esset pinguefacta, ipsam Plantae Substantiam sapore stercoris fuisse imbutam. Adhaec consideremus surculum unius generis Fructis insitum in summum ramum Arboris alterius generis; exempli gratia, surculum Piri in Acantham albam insitum; ibi quippe ascendens Liquor alteratus jam est vel à radice, vel in ejus ascensu à cortice, vel utroque modo, fitque novum Mixtum: uti ex differentibus Qualitatibus, quas in complurium arborum succis est reperire, patebit; uti nominatim ex virtute medica Liquoris Betulae, quem ipse, ceu magnoperè, nec immeritò, ab Helmontio celebratum, interdum hausi.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
