Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 320-2
Unproofread scanNot analysed yet
Jam verò surculus, trunco coagmentatus, necessariò seipsum alat, oportet, fructumque suum producat ex solo hoc composito succo à Trunco ipsi praeparato, cum nullum aliud alimentum consequi possit. Atque si perpendamus, quantum de Vegetabili, quo pascitur Animal (ut antea notabamus) in ipso remaneat, facilè supponere poterimus, sanguinem istius Animalis, quod eo pascitur, licet sit benè constitutus Liquor, ejusque omnia differentia Corpuscula, quae ipsum componunt, ab una forma praeside in ordinem coërceantur, esse posse Corpus mirè Decompositum, cum multae ex ipsius partibus sint ipsae decompositae. Adeò ut parum sit necesse, etiam in mixturis, quas Natura ipsa in Animalibus &Vegetabilibus conflat, ipsam praestò habere pura Elementa, undè compositionem instituat. His ita explicatis de Plantarum &Animalium constitutione, tantundem fortè dicere possem de constitutione Mineralium, &ipsorum Metallorum, si aequè facile nobis esset Experimenta facere, ad horum productionem, ac illorum, tendentia. Verum cum Incrementum Mineralium esse soleat diuturni admodum temporis opus, ac utplurimum in visceribus Terrae patrari, ubi visum nostrum fugit, teneor Experimentorum loco, hac occasione, Observationibus uti.