Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 322-2
Unproofread scanNot analysed yet
Memini etiam, &consultum illum itinerum suorum scriptorem, Linschotanum, &alium bonae fidei Auctorem, nos edocere, in Fodinis Adamantum (ut eas vocant) in Indiis Orientalibus, quando, Terra, non tamen multum profundè, effossa, Adamantes inveniunt, eosque omninò removent; paucos tamen post annos in eodem loco Adamantes novos, exinde ibi productos, reperiunt. Ex quibus Relationibus utrisque, inprimis priori, probabile videtur, Naturam non semper praestolari diversa Corpora Elementaria, quando molitur lapidum productionem. Atque ipsa Metalla quod attinet, probae notae Auctores asseverant, neque illa etiam ab initio simul ac semel fuisse producta, sed observata crevisse; ita ut, quod Minerale Metallumve prius non fuerat, tale postea sit factum. Hujus rei facile esset Testimonia cumulare celebrium Chymicorum; verum, ut majoris ea sint momenti, pauca potius à Scriptoribus magis à suspicione immunibus tibi exhibebo. Sulphuris mineram (uti vir magnae indaginis, Fallopius notat) quae nutrix est caloris subterranei, fabri seu Archai fontium &mineralium infra terram citißimè renasci testantur Historiae Metallica. Sunt enim loca, è quibus sit hos anno Sulphus effossum fuerit, intermissa festione per quadriennium, redeunt fossores, &omnia Sulphure, ut antea, rursus inveniunt plena. Pliasius refert. In Italia insulae Ilva gigni ferri metallum. Serabo, multò expressius; Effassum ibi Metallum semper regenerari: nam steffossio frates cantum annorum sin termittebatur, &iterum illuc revertet amtur, fossores reperisse maximam copiam forri regeneratam.