# Chymista scepticus 322-3

Robert Boyle, Chymista scepticus, PARADOXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/322-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/322-3

Atque ipsa Metalla quod attinet, probae notae Auctores asseverant, neque illa etiam ab initio simul ac semel fuisse producta, sed observata crevisse; ita ut, quod Minerale Metallumve prius non fuerat, tale postea sit factum. Hujus rei facile esset Testimonia cumulare celebrium Chymicorum; verum, ut majoris ea sint momenti; pauca potius à Scriptoribus magis à suspicione immunibus tibi exhibebo. Sulphuris mineram (uti vit magnae indaginis, Fallopius notat) quae nutrix est caloris subterranei; fabri seu Archai fontium & mineralium infra terram citißimè renasci testantur Historiae Metallica. Sunt enim loca, è quibus se hoc anno Sulphur effossum fuerit, intermissa, feßione per quadriennium, redeunt fossores, & omnia Sulphare, ut antea, rursum inveniunt plena. Pliuius refert. In Italia insula Ilva gigni ferri metallum. Strabo, multò expressius; Effossum ibi Metallum semper regenerari: nam fraeffossio spatio cantum annorum titermitithatur, & iterum illus reverteban tur, fossores reporissa maximam copiam ferri regeneratam.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
