Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 326
Unproofread scanNot analysed yet
post aliquot septimanarum laborem, Fissura quadam, in Saxo propè parietem, ictu facto, conspecti, pelliciebatur ad perrumpendum, quod quamprimum factum, in oculos ipsius grandis Lapis sive Massa occurrit, quae in Medio Rimae (cavitatem pone se habentis) erecta, virique armati specie, consistebat; sed ex puto Argento ab omnibus Venis, Glebisve, ullove alio additamento imminui, conflata erat; at libera ibi stabat, nonnisi pedamine, ustam quandam materiam referente, fulta; attamen unica haec Massa ultra 1000. Marcas ponderabat, quae, juxta computum Germanicum, 500 libras Argenti puri conficiunt. Ex quibus aliisque circumstantiis Auctor meus colligit. Calore loci nobiliores Metallicos Spiritus (Sulphureos puta, &innen. curialis) ex vicinis pergulis, cryptisve, per alias minoras fissuras: rimasque delatos fuisse in istam cavitatem, ibique cen in vonclusis Camera Cellave collectos, in quam cum penetrassent, temporis progressu in praedictam pretiosam Metalli massam consederint.