# Chymista scepticus 326-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, PARADOXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/326-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/326-2

post aliquot septimanarum laborem, Fissura quadam, in Saxo propè parietem, ictu facto, conspecti, pelliciebatur ad perrumpendum, quod quamprimum factum, in oculos ipsius grandis Lapis sive Massa occurrit, quae in Medio Rimae (cavitatem pone se habentis) erecta, virique armati specie, consistebat; sed ex puto Argento ab omnibus Venis, Glebisve, ullove alio additamento imminui, conflata erat; at libera ibi stabat, nonnisi pedamine, ustam quandam materiam referente, fulta; attamen unica haec Massa ultra 1000. Marcas ponderabat, quae, juxta computum Germameum, 500 libras Argenti puri conficiunt. Ex quibus aliisque circumstantiis Auctor meus calligit. Calore loci nobiliores Metallicos Spiritus (Salphareos puta, & hen. tariales) ex vicinis pergulis, cryptisve, per lias minoras fissuras: rimasque delatos fuisse in istam cavitatem, ibique cen in vonclusa Camera Cellave collectos, in quam cum penetrassent, temporis progressu in praedictam pretiosam Metalli massam consederint.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
