Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 328
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim, ne urgeam, duas historias posteriores minùs videri Chymicis favere, quam Aristoteli, qui Metalla ex certis quibusdam Halitibus sive Vaporibus generari statuit, praedictae Observationes omnes magis reddunt vero simile, Glebas Minerales, vel Vapores illos Metallicos (quibus probabile est istiusmodi Glebas abundare) Rudimenta quaedam Seminalia, vel quid ei Aequivalens in se continere, cujus virtute plastica reliquum Materiae, etsi Terreum rortè, &ponderosum, tractu temporis in hanc vel illam Metallicam massam formatur, perindè ferè, ut suprà notabam, limpidam Aquam, virtute seminalis Principii Menthae, Peponum, aliorumque Vegetabilium, in Corpora seminibus ejusmodi respondentia effigiari. Atque impossibiles non esse tales Materiae Terrestris Alterationes, manifestum videtur ex insigni illa Nitri-Coctorum praxi, qui unanimes hic in Anglia, aequè ac in aliis Regionibius, observant, quod si Terra aliqua, Nitro foeta, per affusionem Aquae, ab omni vero suo &dissolubili Sale orbetur, Terra tamen, elapsis aliquot annis, denuò Nitrum ipsis suppeditet: qua de causa quidem ex insignioribus peritioribusque eorum in acervis, ut perpetuam Nitri Fodinam, eam asservant.