Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 33
Unproofread scanNot analysed yet
Atque intervenire etiam varium ejusmodi parvulorum Corporum Motum localem, vix quisquam inficiabitur, sive malimus Concretorum originem assignatam ab Epicuro, sive enarratam à Mose concedere. Priori quippe, ut probè nosti, supponit, non Mixta solum Corpora, sed &omnia alia, à vario &fortuito Atomorum, in immenso, vel potius infinito Vacuo hac illac interno Principio se moventium, concursu produci. Divinus verò Historicus, nos docens, magnum &sapientem Rerum Authorem non immediatè creasse Plantas, Bestias, Aves, &c. sed ex illis praeexistentis, quamvis creatae, materiae portionibus, quas Aquam &Tertam vocat, ea produxisse, suggerit nobis; ut concipiamus, constituentes particulas, unde nova haec Concreta debebant constare, variè mota fuisse, eo sine, ut in corpora, quaevaria sua coalitione de textura componere debebant, connecterentur. Sed (pergit Carneades) supervacaneum ratus primae Propositioni diutius immorari, ad secundam progrediar, &tibi dicam.