Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 330
Unproofread scanNot analysed yet
Atque Atque etiam recordor, me in genus quod dam Marcasitae incidisse, magna copiaaccumulatum sub Terra jacens, quod, vel in cubiculo meo, intra tam paucas horas sua sponte in Vitriolum mutari incipiebat, ut non sit, quod Historiae modo memoratae diffidamus. Sed, ut ad id revertar, quod de Nitro dicebam; uti Natura hoc Nitrum ex insipida &inodora ferè Terra, in qua fuit productum, confecit, vel saltem in quibusdam regionibus conficit, nec quaesivit valdè foetentem &corrosivum Liquorem Acidum, &iis saltem in locis acrem Salem Alcalizatum, undè illud componeret, licet haec sint Corpora, in quae Ignis ipsum dissolvit; ita necessarium non esset, Naturam omnia Metalla aliaque Mineralia ex prae existente Sale, &Sulphure, &Mercurio componere, licet talia Corpora, Ignis adminiculo, obtineri indè possint. Quae unica consideratio probè expensa magni in praesenti Controversia momenti est. Atque huic benè consonant duorum nostrum è Germanta Chymicorum Narrationes: praeterquam enim quod liquido nequeat evinci, ne quidem est verosimile, tam languidum moderatumque Calorem, ut est ille Fodinarum, in tantam altitudinem, licet in fumorum forma, Salem, Sulphur, &Mercurium esse evecturum; cum in Distillationibus nostris deprehendamus, insignem Ignis gradum requiri, quo vel ad bipedalem altitudinem, non Sal duntaxat, sed etiam Mencuriam ipse, in Vasis clausis, subvehatur.