# Chymista scepticus 331

Robert Boyle, Chymista scepticus, PARADOXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/331

Ac si quis objiciat, ex foetore, qui interdum observatur, quando Fulgur hic infrà decidit, videri, vapores Sulphureos in magnam altitudinem, sine ullo insigniori Caloris gradu, posse ascendere: Responderi inter alia potest, Sulphur Argenti à Chymicis dici, esse Sulphur fixum, quamvis non tam benè omni ex parte ac Sulphur Auri digestum. Sed, pergit Carneades, ni voluissem Tibi suggerere quaedam de Metallorum Origine monita, non opus mihi fuisset, quidquam ex his Observationibus deducere; cum ad Argumenti mei Validitatem non sit necessarium, meas exindè factas Deductiones esse irrefragabiles, quoniam Adversarii mei, Aristotelici, atque Vulgares Chymici non magis, arbitror quam Ego, à priori sciunt, ex quibus Ingredientibus Natura Metalla & Mineralia componat. Argumentum enim eorum, quo probatum eunt, ista Corpora ex ejusmodi Principiis esse composita, ductum est à posteriori; ab eo puta, quod, facta Mineralium Corporum Analysi, in Substantiis illas diversas resolvantur. Ut igitur hoc Argumentum examinemus, pergamus expendere, quid afferri in gratiam Elementorum possit à Resolutionibus Corporum per Ignem; quod, ut memini, Topicum erat secundum, undè tibi dicebam esse deducta Argumenta meorum Adversariorum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
