Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 332
Unproofread scanNot analysed yet
Ac, ut primò expediam quae dicenda habeo de Mineralibus, residuam sermonis mei partem exordiar à modi, quo Ignis ea dividit, consideratione. Et primò, supra ex parte notavi, quamvis Chymici obtendant ex quibusdam Salem elicere, ab aliis fluentem Mercurium, &ab aliis Sulphur, eos tamen hactenus nos non docuisse, ulla via apud ipsos usitata, ullum aliquod Principium, sive Sal, sive Sulphur, sive Mercurium, ab omnibus sine exceptione Mineralium generibus separare. Et indè mihi concludere fas est, non esse ullum ex Elementis, quod sit omnium Corporum Ingrediens, quoniam quaedam sunt, quorum illud Ingrediens non est. Proximo loco, posito, vel Sulphur, vel Mercurium ab omnibus Mineralium generibus posse impetrari, hoc tamen Sulphur, hicve Mercurius nonnisi compositum, non verò Elementare Corpus foret, uti jam alia occasione animadverti.