# Chymista scepticus 333

Robert Boyle, Chymista scepticus, PARADOXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/333

Et sanè, quicunque mirandas Mercurii, sive communis, sive à Corporibus Mineralibus eliciti, Operationes observaverit, vix adeò erit inconsultus, ut ejusdem planè naturae esse existimet cum immatura illa & fugitiva Substantia, quam in Vegetabilibus & Animalibus Chymicis visum fuit Mercurium suum appellare. Adeò ut, quando Mercurium ex Metallo quodam, vel alio Corpore Minerali, Ignis ope obtinetur, si supponere nolumus, ipsum in eo non praeextitisse, sed Ignis in Concretum actione productum fuisse, supponere saltem posiumus, hunc Mercurium perfectum sui generis Corpus fuisse (licet minus fortè Heterogeneum, quam magis Mixta secundaria) quod contigerit per minima misceri, cumque caeteris Substantiis coagulari, ex quibus Metallum vel Minerale constabat: uti ostendi id potest partim Cinnabaris Nativae exemplo, in qua Argentum Vivum & Sulphur, exquisitè secum invicem Mixta, & ambo cum illa rudi Materia Minerali (quidquid id sit) in qua illa hospitantur, Corpus rubrum, satis ab utroque discrepans, constituunt; ex quo tamen pars Mercurii, & Sulphuris, satis facilè potest obtineri; partim Fodinis illis, in quibus Natura adeò curiosè Argentum cum Plumbo incorporavit, ut admodum ex quibus ea, quae dicuntur Corpora perfectè Mixta, immediatè componuntur, & in quae ultimò resolvuntur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
