Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 334
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hic porrò observo, me videre nunquam potuisse ullam Terram, Aquamve, propriè sic dictam, vel ab Auto, vel Argento (ut alia nunc Metallica Corpora taceam) separari, &propterea, ad Argumentum in Adversarios retorquendum, concludere possim, quod, cum plura sint Corpora, in quibus, quantum quidem liquet, nec Aqua est, nec Terra, mihi concedi possit, ut inferam, neutrum duorum istorum Universale esse Ingrediens omnium istorum Corporum, quae perfectè Mixta censentur; quod in usum mox sequuturum meminisse te velim. Objici sanè potest, causam, cur nullam ab Auro, Argentove, humiditatem separare queamus, hanc esse, quod quando ex Gleba sua funditur, vehemens Ignis, ad ejus Fusionem necessarius, aqueam omnem fugitivamque humiditatem expulerit. Idemque praestare Ignis in Materialibus Vitri possit. Sed respondebo, mentem meam subire, me non ita dudum in erudito Iosepho Acosta, qui id fide propria re. Acosta Natur. fert, legisse. In America (ubi diu com& Momorabatur) Argenti quoddam genus esse ral. Hist. ab Indis Papas dictum, ejusque valdè eleIndic.