# Chymista scepticus 335

Robert Boyle, Chymista scepticus, PARADOXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/335

gantis & puri frusta, parvis radicibus rotundis simdia, eos interdum invenire, quod in isto Metallo rarum, at in Auro usitatum: de quo posteriori Metallo nobis narrat, ipsos praeter hoc ipsum, reperire genus quoddam, quod Aurum granulatum appellant, quod ait exignas esse Auri moleculas, quas, absque alterius ullius Metalli Mixtura, solidas inveniunt, quaeque opus non habent, ut in Igne fundatur, vel depurentur. Memini, peritum admodum & fide dignum virum apud me affirmasse, se, cum Fodinas Hungaricas intrasset, fortunatò Minerale quoddam vidisse, ibidem effossum, in quo Auro frusta, humani digiti longitudine, & ferè etiam mole, in Minera crescerent, ac si partes ramique Arborum fuissent. Et ipse ego albicant is Mineralis massam vidi, quae ceu cimolium Magno & intelligenti Principi afferebatur, in qua his ili lic in Lapide, qui genus Hud Marcasitae, quod angli Spari appellanti, refert, complures Auri pati (tale quippe esse, explorando certo cognoveram) moleculae ereverant, quarum nonnullae pili magnitudinem habere videbantur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
