Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 337
Unproofread scanNot analysed yet
Et, priusquam ad particularia descendam, Generalem hanc Considerationem repetam, atque praemittam, differentes has Substantias, quae Elementa vel Principia vocantur, à se invicem non discrepate, ut Metalla, Plantae, &Animalia, vel ut ejusmodi Creaturae, quae singulae immediatè ex peculiari suo Semine producuntur, distinctumque propagabile Creaturarum genus in Universo constituunt; sed eas varia duntaxat esse Materiae seu Substantiarum Schemata, quae nonnisi consistentia (quemadmodum Mercurius fluens, idemque vapore Plumbi congelatus) nonnullisque alijs admodum paucis accidentibus, Sapore puta; vel Odore, vel Inflammabilitate, aut eorundem defectu differunt. Adeò ut mutatione Texturae, quam impossibile non est, adjumento Ignis. aliorumque Agentiam, quae non modò facultate minutas Corporum partes dissociandi, sed &postea novo modo eas connectendi pollent, effici, eadem Materiae portio talia possit acquirere, vel amittere Accidentia, quae ad Salis, vel Sulphuris, vel terrae nomen ipsi conciliandum possint sufficere.