# Chymista scepticus 337

Robert Boyle, Chymista scepticus, PARADOXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/337

Et, priusquam ad particularia descendam, Generalem hanc Considerationem repetam, atque praemittam, differentes has Substantias, quae Elementa vel Principia vocantur, à se invicem non discrepate, ut Metalla, Plantae, & Animalia, vel ut ejusmodi Creaturae, quae singulae immediatè ex peculiari suo Semine producuntur, distinctumque propagabile Creaturarum genus in Universo constituunt; sed eas varia duntaxat esse Materiae seu Substantiarum Schemata, quae nonnisi consistentia (quemadmodum Mercurius fluens, idemque vapore Plumbi congelatus) nonnullisque alijs admodum paucis accidentibus, Sapore puta; vel Odore, vel Inflammabilitate, aut eorundem defectu differunt. Adeò ut mutatione Texturae, quam impossibile non est, adjumento Ignis. aliorumque Agentiam, quae non modò facultate minutas Corporum partes dissociandi, sed & postea novo modo eas connectendi pollent, effici, eadem Materiae portio talia possit acquirere, vel amittere Accidentia, quae ad Salis, vel Sulphuris, vel terrae nomen ipsi conciliandum possint sufficere.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
