Latin
338
Robert Boyle, Chymista scepticus 338-2
Unproofread scanNot analysed yet
cum Epicurem Auctoribus commercii, quantaque sit illa pars ipsius Lucretii, cujus legendae curiositas nunquam hactenus me tenuit, aliud fortè de me sentites: maximè si fusè Tibi, non dico, praesentes conceptus, sed priora de Rerum Principiis cogitata exponere deberem. Sed, ut modò dicebam, meos de hoc Themate sensus penitus tibi explicare, prolixiorem, quam cui nunc indulgere licet, differtationem requireret. Etenim, tibi exponere tunc oporteret, me aliquando non incono ruum existimasse, Principiis istis, quae assignari rebus possunt, prout nunc Mundus est constitutus, aliud, si ingentem materiae Massam confideramus, qualis erat; dum Universum condebatur, esse addendum, quod congruè satis Principium vel potentia Architectonica possit appellari; per quam intelligo Varias Vatias illas Determinationes, sapientemque Directionem motuum exiguarum partium Universalis Materiae, à sapientissimo rerum Auctore daductas, quae nocessariae in Principio erant, ad confusum illud Chaeia Ordinatum pulcherrimumque hunc Mundum convertendum, &inprimis, ad Animalium Cospota, &Plantas, ac semina earum rerum, quatum species propagandae erant, contoxendum.