# Chymista scepticus 340

Robert Boyle, Chymista scepticus, PARADOXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/340

TeTenerer insuper tibi declarare in Genere (non enim mihi sumo scientiam id aliter praestandi) non tantum quare concipiam, Colores, Odores, Sapores, Fluiditatem, & Soliditatem, caeterasque illas Qualitates, quae Corpora diversa reddunt, denominantque, posse intelligibiliter ab his Tribus deduci; sed etiam, quomodo duo ex Tribus Principiis Epicureis (quae non opus est tibi dicere esse Magnitudinem, Figuram, & Pondus) ipsamet deduci ex Materia & Motu queant; cum horum posterior variè agitans, & quasi discerpens priorem, non possit non illius partes disjungere, quae, actu separatae, singulae necessario debent esse alicujus magnitudinis, atque hanc illamve figuram obtinere. Nec adjiciebam Principiis nostris Privationem Aristotelicam, partim ob alias rationes, quae, ut iis insistam, me nunc morari non debent; partim etiam, quod ea videatur Antecedens potius, vel Terminus à que, quam Verum Principium, uti Carceres non sunt ex numero Pedum Artuumve Equorum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
