Latin
PARADOXA
Robert Boyle, Chymista scepticus 341
Unproofread scanNot analysed yet
Explanandum quoque mihi esset, quare, &quomodò constituam Quietem, licet non tanti momenti Principium rerum ac, est Motus, tamen ut Principium earum: partim quia ipsa (quantum quidem hactenus liquet) Antiquitate ipsum saltem aequat, neque ex Motu, nec ulla alia Materiae qualitare dependet; partim etiam, quia vim Corpori, cui inesse contingit, conferre potest, &in statu Quietis remanendi, donec vis quaedam externa illud ex suo statu expellat, &concurrendi ad productionem complurium mutationum in Corporibus ipsi illisis, vel sistendo penitus, vel diminuendo Motum (dum Corpus prius Quiescens illum omnem, vel partem ejus in se recipit) vel novam Determinationem, aliquamve aliam Modificationem Motui conciliando; Motui, inquam, magno scilicet illi Primarioque instrumento, quo mediante Natura omnes mutationes, aliasque Qualitates, in Uuniverso occurtentes, producit. Oporteret insuper, post haec omnia, tibi explicare, quo pacto, licet Materia, Motus, &Quies esse mihi viderentur Catholica Universi Principia, concipiebam, Principia Corporum particularia commodè satis ad Duo reduci posse, Materiam nempe, &(quod duo reliqua eorumque effecta comprehendit) emergens Aggregatum, vel Complexum istorum Accidentium, quae suntur Motus, vel Quies (in nonnullis enim Corporibus, reperio, non est utrumque) Magnitudo, Figura, Textura, Qualitatesque minutarum partium indè emergentes, quae necessatiae sunt al Corpus, cui insunt, hac illare peculiari Denominatione insigniendum, &ad illud, ab aliis distinctum, determinato terum generi addicendum, (uti Flavedo, Fixitat, talis Gradus Ponderis &Ductilitatis efficiunt, ut illa Materiae, in qua concurrunt, Portio perfectis Metallis annumeretur, nomenque Auri obtineat.