# Chymista scepticus 342-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 342. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/342-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/342-2

) Hoc Aggregatum emergensre Complexum Accidentium poteris, si lubet, vel Structuram, vel Texturam vocare (licet sanè id non adeò propriè motam partium constituentium comprehendat, eo maximè casu, quo aliquae earum sunt Fluidae) vel ei quamcunque aliam Appellationem, quae maximè videbitur Emphatica, imponere: vel, si, servato Vulgari Termino, id vocare velis rei, quam denominat, Formam, non multum refragabor; dummodò Vocabulum ita interpreteris, ut nonnisi id, quod ego expressi, significet, non verò Scholasticam aliquam Formam Substantialem, quam cot Viri Intelligentes profitentur à se neutiquam posse intelligi. verum, inquir Curncuses, si meministi, Scepticum esse, qui ribi loquitur, nec adeò nunc esse pensum meum, struere Assertiones, quam suggerete Dubitationes, spero, Te, quae proposui, ceu Narrationem potius pristinarum mearum de rerum Principiis conjecturarum accepturum, quam tanquam fixam praesentium mearum de ipsis Opinionum Declarationem, cum inprimis, licet earum allegatio non possit non ipsis esse multae admodum fraudi, si tas consideres, prout destiturae Rationibus illis & Explanationibus proponuntur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
