Latin
345
Robert Boyle, Chymista scepticus 345-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ac inter Artificiales Productiones notare possumus (ut Crystallos Tartari praetereama) Vitrum, Regulum Martis Stellutum, &spectatim Saccharum Saturni, quod, licet ex insipido illo Metallo, acidoque Sale Aceti Vini paratum, dulcedinem in se contineat Saccharum commune excedentem, compluresque Qualitates alias, quae cum in neutro duorum ipsius Ingredientium reperiantur, agnoscendae sunt ad Conoretum ipsum, ratione Texturaeejus, pertinere. Hac praemissa Animadversione, facilius, spero, erit tibi persuadere, Ignem aequè producere posse in aliquae materiae portione Texturas Novas, ac Veterem destruere. Quare sperat, Te oblitum non esse Argumenta prius adhibita adversus Trium Primorum Doctrinam, videlicet Salem, Sulphur, &Mercurium, in quae Ignis videtur: Vegetabilia &Animalia Corpora resolvere, adhuc compositas esse Substantias, non simplices, &Elementares; atque (uti ex Peponum Experimento patebat) Tria Prima ex Aqua fieri posse; sperans, inquam, haec &reliqua, quae superius in eandem sententiam exponebam, tibi in memoria haerere, nunc duntaxat adjiciam, quod, si de Veritate quarundam Helmontii Narrationum non dubitamus, jure nobis dubitare liceat, num ulla harum Heterogeneitatum (non dico prae existat, ita ut una conveniant, quando Planta, vel Animal est componendum, sed) vel in existat in Concreto, und è obtineri debet, quando Chymicus primum id resolvere molitus.