# Chymista scepticus 345

Robert Boyle, Chymista scepticus, 345. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/345

Productiones notare possumus (ut Crystallos Tartari praetereama) Vitrum, Regulum Martis Stellatum, & speciatim Saccharum Saturni, quod, licet ex insipido illo Metallo, acidoque Sale Aceti Vini paratum, dulcedinem in se contineat Saccharum commune excedentem, compluresque Qualitates alias, quae cum in neutro duorum ipsius Ingredientium reperiantur, agnoscendae sunt ad Conoretum ipsum, ratione Texturae ejus, pertinere. Hac praemissa Animadversione, facilius, spero, erit tibi persuadere, Ignem aequè producere posse in aliquae materiae portione Texturas Novas, ac Veterem destruere. Quare speram, Te oblitum non esse Argumenta prius adhibita adversus Trium Primorum Doctrinam, videlicer Salem, Sulphur, & Mercurium; in quae Ignis videtur: Vegetabilia & Animalia Corpora resolvere, adhuc compositas esse Substantias, non simplices, & Elementares; atque (uti ex Peponum Experimento patebat) Tria Prima ex Aqua fieri posse; sperans, inquam, haec & reliqua, quae superius in eandem sententiam exponebam, tibi in memoria haetere, nunc duntaxat adjiciam, quod, si de Veritate quarundam Helmontii Narrationum non dubitamus, jure nobis dubitare liceat, num ulla harum Heterogeneatatum (non dico prae existat, ita ut una conveniant, quando Planta, vel Animal est camponendum, sed) vel in existat in Concreto, undè obtineri debet, quando Chymicus primum id resolvere molitus.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
