# Chymista scepticus 348

Robert Boyle, Chymista scepticus, 348. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/348

Considero itaque, quoad Aquam, praecipuas Qualitates, quae nomen istud ulli visibili substantiae imponi faciunt, esse, quod est fluida, liquidave, insipida & inodora. At quod posteriorem spectat harum Qualitatum, nunquam te vidisse putem ullam ex separatis istis Substantiis, quas Chymici Phlegma vocant, quae perfectè fuerit, & Sapore & Odore destituta. Etqui objicias posse nihilominus probabiliter supponi, quod, quia totum Corpus est Liquidum, Massa nihil sit aliud, quam Aqua Elementaris. Salinis quibusdam Sulphureisve ejusdem Concreti partibus, quas secum, facta à reliquis Ingredientibus separatione, retinebat, leviter imbuta: Respondeo, hujus Objectionis non tantam vim esse apparituram, ac est ejus species, si Natura Fluiditatis & Firmitatis Chymicis esset perspecta, quodque, ut antehac. observavi, ad Corporis esse Fluidum nil aliud est necessarium, quam ut in partes dividatur satis minutas, haeque partes in talem inter se motum cieantur, ut aliae hac, aliae illac, juxta suas invicem superficies, labantur: adeò ut, licet Concretum aliquod esset sicficcissimum, nec ullam in se Aquam, aliumve Liquorem contineret, ejusmoditamen partium ejus Comminutio; Ignis aliorumve Agentium ope, effici possit, ut magna earum portio in Liquorem vertatur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
