Latin
349
Robert Boyle, Chymista scepticus 349
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus Veritatis exemplum quoddamafferam, ab Amico nostro, hic praesente, adhibitum ceu unum ex maximè conducentibus ejus Experimentis ad naturam Salium illustrandam. Si igitur capias Sal marinum, idque in Igne fundas, ut ab aqueis partibus liberetur, &deinceps ab usta: Argilla, ullove alio tam sicco, ac libuerit, Capite Mortuo, vehementi Igne distilles, magnam, ut Chymici illud docendo fatentur, Salis partem in Liquoris forma transduces. Atque, ut ingeniosis quibusdam Viris satisfaceret, magnam hujus Liquoris partem etiamnum verum esse Salem matinum, Ignis operatione inCorpuscula redactum adeò minuta, adeoque convenienter fortè figurata, ut Fluidi Corporis formae induendae apta essent, ipse, me praesente, spirituosis ejusmodi Salibus debitam Spiritus (sive Salis) &Phlegmatis Urinae proportionem affundebat, qua cum superfluam humiditatem evaporasset, mox tale quoddam obtinebat Concretum, &quoad Saporem, &Odorem, facilemque Sublimabilitatem; quale est commune Sal Armoniacum, quod compositum esse nosti ex crasso, nec distillationem passo, Sale marino, cum Urinae.