Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 35
Unproofread scanNot analysed yet
Et expertus fur ulterius, me parva salinae cujusdam substantiae à me praeparatae copia satis facilè sublimare Aurum posse in rubicundorum Crystallorum medioeris longitudinis formam; multisque aliis modis Aurum palliari, suamque operam conferre ad Corpora tum ab ipso, tum à se invicem valde diversa constituenda, &nihilominus tamen postea ad idem Numericum, Flavum, Fixum, Ponderosum, &Malleabile Aurum, quod ante mixturam erat, reduci potest. Neque duntaxat Merallorum fixissimum, sed &fugacissimum in Propositionis nostrae gratiam possum adhibere. Argentum Vivum quippe unà cam quibusdam aliis Metallis Amalgama componere aptum est: cum nonnullis Menstrusa mutatum esse videtur in Liquorem; cum Aqua Porii; vel in rubicundum, vel album Pulverem, sive Praecipitatum reduci potest; cum Oleo Vitrioli, in subflavum; cum Sulphure, sanguineam &volatilem Cinnabarin componet; cum Salinis quibusdam Corporibus, sursum feretur in Salis formam, qui aqua dissolvi potest; cum Regulo Antimonii &Argento sublimari illud conspexi in genus aliquod. Crystallorum; cum alia Mixtura, in Corpus ductile; cum alia in duram &fragilem substantiam redegi.