# Chymista scepticus 35

Robert Boyle, Chymista scepticus, OUPNIMVCIOIPMESICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/35

Et expertus fur ulterius, me parva salinae cujusdam substantiae à me praeparatae copia satis facilè sublimare Aurum posse in rubicundorum Crystallorum medioeris longitudinis formam; multisque aliis modis Aurum palliari, suamque operam conferre ad Corpora tum ab ipso, tum à se invicem valde diversa constituenda, & nihilominus tamen postea ad idem Numericum, Flavum, Fixum, Ponderosum, & Malleabile Aurum, quod ante mixturam erat, reduci potest. Neque duntaxat Merallorum fixissimum, sed & fugacissimum in Propositionis nostrae gratiam possum adhibere. Argentum Vivum quippe unà cam quibusdam aliis Metallis Amalgama componere aptum est: cum nonnullis Menstrusa mutatum esse videtur in Liquorem; cum Aqua Porii; vel in rubicundum, vel album Pulverem, sive Praecipitatum reduci potest; cum Oleo Vitrioli, in subflavum; cum Sulphure, sanguineam & volatilem Cinnabarin componet; cum Salinis quibusdam Corporibus, sursum feretur in Salis formam, qui aqua dissolvi potest; cum Regulo Antimonii & Argento sublimari illud conspexi in genus aliquod. Crystallorum; cum alia Mixtura, in Corpus ductile; cum alia in duram & fragilem substantiam redegi.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
