# Chymista scepticus 350-2

Robert Boyle, Chymista scepticus, 350. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/350-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/350-2

Quare valdè possibile est, sicca Corpora, Ignis ope, ad Liquores reduci absque ulla Elementorum separatione, solummodo per Dissipationem quandam & Comminutionem Materiae, quia partes ejus in novum statum rediguntur. Et, si quis instet Phlegma mistorum Corporum Aquam esse reputandam, eo quod Sapor tam languidus nonnisi exigua Salis quantitate egeat ad se communicandum; regeri potest, quod, quantum quidem apparet, commune Sal, & complura alia Corpora, utut distillentur siccissima, inque Vasis optimè clausis, singula insignem satis Liquoris copiam largiantur, in quo licet (ut nuper notabam). Corpuscula Salina abundent, praeter ea tamen ampla Phlagmatis copia inest, uti ex Salinorum Corpusculorum cum ullo congruo Corpore cnagulatione facilè potest dignosci: quemad modum nuper tibi narrabam, amicum nostrum partem Spiritus Salis cum Spiritu Urinae coagulasse; & uti ipse pluries Salem separari ab Oleo Vitrioli (Liquore licet valdè ponderoso, & à Salino Corpore elicito) bulliendo illud cum debita quantitate Mercuria, & dehinc Salem modò coagulatum à Praecipitato, adminiculo Limpidae aquae, lavando.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
