Latin
351
Robert Boyle, Chymista scepticus 351
Unproofread scanNot analysed yet
Corpuscula Salina abundent, praeter ea tamen ampla Phlagmatis copia inest, uti ex Salinorum Corpusculorum cum ullo congruo Corpore cnagulatione facilè potest dignosci: quemadmodum nuper tibi narrabam, amicum nostrum partem Spiritus Salis cum Spiritas Urinae coagulasse; &uti ipse pluries Salem separari ab Oleo Vitrioli (Liquore licer valdè ponderoso, &à Salino Corpore elicito) bulliendo illud cum debita quantitate Mercuris, &dehinc Salem modò coagulatum à Praecipicato, adminiculo Limpidae aquae, lavando. Jam verò, cui rei probabilius hanc aqueae Substantiae, copiam, talium Corporum Distillatione nobis suppeditatae, adscribere poterimus, quam huic, Quod inter varias ignis in Conerati materiam operationes, complures istius materiae particulae ad ejusmodi figuram &magnitudinem reducuntus, quae ad ejusmodi Liquorem componendum requiritur, quem Chymici Phlegma vel Aquam solens appellare? Quo conjiciam pacto hanc mutationem effici, nec mihi nocessum est ut tibi exponam, nec possibile factu, quin in sermonem multò proliniorem descendam, quam nunc tempus per misteret. Sed rogo te, ut mecum id recogites, quod superius de Argenti Viri in Aquam mutatione tibi retuli: Illa quippe Aqua cum non sie nisi languido admodùm Sapore, si modò ullatenus fortiori, quam commodum sit difficile, &tamen possibile, prius à posteriore separari: partim etiam Nativo Vitriolo, in quo Corpuscula Metallica arte &industria à Salinis sunt separabilia, licet illa cum his adeò sint (ut sic dicam) con-coagulata, ut totum Concrecum Salibus annumeretur.